Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 50

New Zealand University — Entrance Examination.—December. 1885

page break

New Zealand University

Entrance Examination.—December. 1885.

Latin.

I.

Translate—

1. (The Romans being at war with the people of Falerii, a traitorous Faliscan tutor had decoyed from the town a number of high-born Faliscan boys and taken them to Camillus, the Roman general.)

Ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addidit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit. Quae ubi Camillus audivit, "Non ad similem" inquit "tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est; quam ingeneravit natura utrisque est eritque. Sunt et belli sicut pacis jura, justeque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. Arma habemus non adversus earn aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt. Eos tu quantum in te fuit novo scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, sicut Veios, vinenm." Denudatum deinde eum manibus post tergum illigatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit.

II.

Nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime hujus ordinis. Bello Antiochi magno et gravi, quum L. Scipioni provincia obvenisset Asia, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad collegam ejus, C. Laelium, hujus Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater major L. Scipionis, et illam ignominiama familia deprecatus est; dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium, neque se ei legatimi, id aetatis iisque rebus gestis, defuturum. Quod quum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatimi; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis, quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, aut quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio, ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

page break

Write notes on the imperfect deferret, and on ita—ut.

III.

Quis magis optato queat esse beatior aevo,
quam qui mente proeul pura sensuque probando
non avidas agnovit opes net: tristia bella
nec funesta timet validae certamina classis
nec, spoliis dum sancta deum fulgentibus ornet
templa vel evectus finem transcendat habendi,
advorsum saevis ultro caput hostibus offert?
illi falce deus colitur, non arte politus;
ille colit lucos, illi Panchaia tura
floribus agrestes herbae variantibus adflant;
illi dulcis adest requies et pura voluptas,
libera, simplicibus curis: huc imminet, omnes
dirigit hue sensus, haec cura est subdita cordi
quolibet ut requie victu contentus abundet
jucundoque levet languentia corpora somno.
o pecudes, o panes et o gratissima tenipe
frondis hamadryadum, quarum non divite cultu
aemulus Ascraeo pastor sibi quisque poetae
securam placido traducit pectore vitam!

Illustrate the use of the subjunctives ornet and transcendat.

Explain Ascraeo.

IV.

1.Explain the arrangement of a Roman legion (1) under the early republic, (2) at the time of Augustus.
2.Give an account of the constitution, powers and privileges of the Roman Senate during the republican period, and of the mode of transacting business.
3.Explain the nature of the reforms introduced by Tiberius and Caius Gracchus.
4.Write a short biography of Cn. Pompeius.