Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 46

Titulus II. De Sacrosanctis Ecclesiæ Sacramentis

page 11

Titulus II. De Sacrosanctis Ecclesiæ Sacramentis.

Caput 1. De Sacramentis in Genere.

1. Ut qua decet sanctitate, reverentia ac diligentia sacrosancta Ecclesiæ Sacramenta tractentur, id perpetuo curare debent missionarii ut integre, caste pièque vitam agant, ne dum aliorum inserivunt saluti, sibi æternæ damnationis sint ministri. Si quis igitur, quod Deus avertat, fuerit peccati mortalis sibi conscius, ne sacramenta administrare audeat, nisi prius veræ contritionis actum elicuerit; quodsi habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, sacramentalem confessionem instituât.

2. In administratione cujuslibet sacramenti, omnes et singulos ritus, cæremonias, et preces servent ac recitent exacte et fideliter; nihil enim de eis, juxta decretum C. Trid., sine peccato a ministro pro libitu omitti aut mutari potest, si aliquid de accidentalibus omittatur, sacramentum quidem conficitur, sed juxt qualitatem et conditionem omissorum peccat minister; si vero aliquid de substantialibus ommittatur sacramentum non conficitur et peccat graviter minister. Rituali Romano ad formam editionis Hibernicæ, Americanæ, aut Anglicanæ omnes utantur.

3. Nullum sacramentum conficiant, vel ministrent, nisi præmissa brevi oratione; pie sacramenta dispensent non præcipitanter aut ex consuetudine, in scandalum et offensionem fidelium, sed cum summa gravitate, religiosè, et animo intento in id quod faciunt, et dicunt, ita ut adstantes, et ritus ecclcsiæ et ipsum ministrum venerentur.

4. Præcipimus ut sacerdos, dum extra ecclesiam sacramenta administrat, saltem stolâ utatur, intra vero ecclesiam, præter stolam page 12 veste talari et superpelliceo indutus sit. In administrando autem pœnitentiæ sacramento vestis talaris cum stola sufficit, saltem pro tempore.

5. Caveant omnes sacerdotes vel omnium rerum inopes, ne pro administrandis sacramentis quidquam vel minimum quovis modo exigant; neve etiam verbis vel signis, directe vel indirecte, aliquid petant. In iis verò, quae justo aliquo titulo ex communi Theologorum opinione et probata praxi accipi possunt, ut sunt beneficium stolæ, stipendia sacrorum &c., conentur ita se gerere ut sese immunes ab omni avaritiæ suspicione præstent.

6. In administrandis sacramentis non difficiles et morosos, sed e contra faciles ac promptos, benignos et hilares, se exhibeant; ab omni personarum acceptione diligentissime caveant atque abhorreant. Meminerint quoque se ex officio teneri administrare Baptismum et Pœnitentiam Christi fidelibus morbo contagioso vel peste affectis, etiam cum morbi contrahendi discrimine; ncque se difficiles exhibeant circa aliorum sacramentorum administrationem, præsertim in iis casibus in quibus, ex sententia Theologorum, obligatio ea dispensandi magis urgere dignoscitur. Expedit autem ut, in his casibus, utantur remediis, vel adhibeant cautelas quas indicant medici, ne et ipsi morbo corripiantur cum gravi missionis detrimento.

7. Ne oblivioni tradantur omnia præcepta et monita, quæ in Rituali Romano, tum generatim tum in singulorum sacramentorum administratione servanda præscribuntur, enixe exhortamur ut omnes et singuli missionarii nostri, unà saltem aut duabus vicibus in anno, instructiones in Rituali Romano datas perlegant.

8. Missionarii frequenter fideles hortentur ut sacramentorum doctrinam sedulò addiscant, et ipsimet eorum divinam institutionem et fructus eximios sæpius et opportune inculcent, item eorum cœremonias atque dispositiones pro digna eorum susceptione requisitas explicent.

Caput 2. De Sacramentis in Specie.

page 13

Articulus 1. De Sacramento Baptismi.

1. Baptismi Sacramentum in Ecclesia semper administretur, nisi baptizandus sit in periculo mortis, vèl distantia (ut puta sex millia passuum), difficultas itineris, aliave rationabilis causa, aliter requirat.

2. Præcipimus ut, ad sponsorum in Baptismo officium, nonnisi Catholici bonæ famæ admittantur. Si contigerit parentes aliquem elegisse patrinum, aut patrinam, qui Catholicus non sit, moneantur parentes privatim. Tenetur verò sacerdos alium, si adsit, substituere, sed hoc cum multa prudentia et sine offensione est faciendum.

3. Preces et cæremoniæ, quæ propter circumstantias fuerunt omissæ, semper postea sunt supplendæ.

4. Habeant pastores omnes Registrum Baptismale solidè compactum, in quo, post cujusvis Baptismi cæremoniam, perspicuis planè literis inscribantur.

1.Dies mensis et annus collati Baptismi, et tempus nativitatis infantis.
2.Nomen illius.
3.Nomina et prænomina patris et matris.
4.Nomina et prænomina patrinorum, tum principalium adstantium et sacra fonte levantium.
5.

Nomen baptizantis propria manu scriptum.

Notabiliter hac in re negligentes monitos volumus se suspensioni ferendæ sententiæ, obnoxios esse futuros.

5. Benedictio post partum nunquam in privatis domibus, semoto casu necessitatis, neque mulieribus extra matrimonium parientibus, est impertienda; pro hâc benedictione accuratè sequenda est forma Ritualis Romani.

6. Omnis fœtus quocumque tempore gestationis editus baptizetur, vel absolutè si constet de vita, vel sub conditione, nisi evidenter pateat eum vita carere.

7. Moneantur parentes et ii ad quos spectat, ut juxta Ritualis Romani præscriptum, quamprimum fieri poterit, infantes baptizari curent, et, ubi facilis patet ad ecclesiam accessus, ne ultra septimum ab ortu diem differri sinant.

page 14

8. Cum Baptisma ad salutem necessarium sit, et Dei benignitate factum est ut a quolibet homine validè conferri possit, curent sacerdotes ut singuli fideles, præsertim verò obstetrices, modum illius administrandi norint, ut in casu necessitatis illud rite conferant.

9. In ecclesiis saltem locorum notabilium habeatur quamprimum fons baptismatis.

Articulus 2. De S. Sacramento Eucharistiæ.

1. Præcipua diligentia curent pastores ut pueri et puellæ dispositi sint, antequam ad primam ipsorum communionem accedant.

2. Habeat unusquisque Missionarius Pyxidem argenteam intùs deauratam, cum corporali et purificatorio, quæ omnia, in bursa ex serico confecta sunt reponenda, Hostiæ renoventur et purificetur Pyxis unaquaque octava die. Quando Corpus Domini ob necessitatem in domo sacerdotis asservatur, semper sit in loco sub clavi, et ad hoc unicè destinato. Quando ad infirmum defertur, bursam in qua reponitur Pyxis, gerat sacerdos in parte vestis interiori et cordi proxima. Dum sacramentum portat, ne versetur in colloquiis intempestivis, sed potius mens ejus in sancta meditatione exardescat. In cubiculo infirmi, si sit possibile, cum linteo panno, candela et aqua benedicta præparentur. Hostiæ pro populi communione sint semper circulares nec nimis parvæ.

3. Frequenter et diligentissimé hujus S. Sacramenti dogma, dignitas, excellentia, mirabiles effectua et virtutes", necnon dispositions ad ejus fructuosam receptionem requisitæ, fidelibus exponantur. Graviter quoque moneantur de necessitate et modo gratiarum actionis post communionem, et quidem pia quædam exercitia seu preces, a communicatis post missam dicendæ eis præscribantur.

4. Sæpe hortandi sunt fideles ad frequentiorem hujus S. Sacramenti receptionem cujus necessitas pro vita nostra spirituali a Christo Domino omnibus adultis ita proponitur: "Nisi manduca- page 15 veritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis." Necnon admonendi sunt hoc ab ecclesia districtè præceptum esse, ut omnès utriusque sexus, postquam ad annos discretiouis pervenerint saltem semel singulis annis, Tempore Paschali, Eucharistiam reverenter suscipiant.

5. A nullo crimine magis deterreri debent fideles quam à sacrilega Christi Corporis manducatione. Sciant igitur omnes eam probationem ante receptionem communionis necessariam esse, ut nemo sibi conscius peccati mortalis, quamtumvis sibi contritus videatur, absque præmissa sacramentali confessione, ad sacram Eucharistiam accedere debeat, quemadmodum injungit Con. Trid. (Sess. 13 c. 7 de Eucharistia.)

6. At simul incitandi atque urgendi sunt fideles ad hunc cibum cœlestem debitâ cum præparatione accipiendum; quæ autem, aut qualis sit hujusmodi præparatio aptissime docet Catech. Romanus, quem missionarii sæpius consulant.

Articulus 3. De Sacramento PÆnitentiæ.

1. In ecclesiis sacramentales fidelium confessiones excipiantur non autem in privatis ædibus, nisi ex causa rationabili; quæ cum intercesserit, studeat confessarius decenti loco munus suum exequi.

Sedes confessionalis, patenti, conspicuo, et apto Ecclesiæ loco posita, cancellis inter pœnitentem et Sacerdotem sit instructa. Ibidem, ante ortum solis et post ejus occasum, quantum fieri poterit, lumen apponatur.

In sacristia aliove loco, quamvis ecclesiæ contiguo, non sunt confessiones excipiendæ, nisi surdastrotrum et aliorum qui in ecclesiæ loco consueto confiteri non valent.

2. Feminarum confessiones excipere extra sedem cancellatam suprà descriptam non licet, nisi causa necessitatis et cum his cautelis: 1. Si audiantur in privatis domibus, apertum sit, quotiescumque fieri poterit, cubiculi ostium. 2. Si in sacristia vol alio loco contiguo audiantur, sedes adhibeatur qualis supra, et locus ita sit page 16 apertus, ut aditus ad ipsum liberè pateat, et ut sedes ab extra videri queat. Hæ ordinationes et cautelas etiam respectu monialium sunt observandæ. Sacerdotes possunt confiteri ubicumque sibi visum fuerit.

Articulus 4. De Sacramento Extremæ Unctionis.

1. Quamvis infantibus nondum rationis usum adeptis, et amentibus quos ab ortu nunquam mentis compotes fuisse constat, Extrema Unctio conferri non possit, pueri et puellæ tamen, qui peccare potuerint et ideo Sacramenti Pœnitentiœ capaces existant, tam salutari remedio, in supremo vitæ discrimine, non priventur; sed prius confessi, et virtutem hujus sacramenti edocti, oleo sancto liniantur.

2. Curent etiam missionarii, ut pueri et puellæ, qui ad annos discretionis pervenerint, in periculo mortis Viatico muniantur, licet ad Eucharistiam nondum admissi fuerint.

Articulus 5. De Sacramento Matrimonii.

1. Cum Matrimonii Sacramentum, testante Apostolo Paulo, magnum sit, mirificam unionem quæ Christum inter et Ecclesiam existit, representans, curent sacerdotes, quibus animarum cura commissa est, ut fideles ad illud ea qua decet pietate recipiendum ritè disponantur, ea omnia accuratè servantes, quæ in Missali et Rituali Romano necnon in His Statutis præscripta sunt.

2. Omnen curam impendant ut contrahentes fidei rudimenta sciant eosque hortentur ut sua peccata diligenter confiteantur, et S. S. Eucharistiæ Sacramento reficiantur, eosque edoceant Christianè et piè in statu conjugali conversari.

3. Hinc eorum agendi rationem, quæ non raro obtinet in hac regione, reprobandam censemus, qui, nulla datá notitia, ad sacerdotem se conferunt, ut sine mora conjungantur. Ad hoc malum præ- page 17 cavendum requirimus ut saltern aliquot dies, nisi necessitas aliter suadeat, sacerdotem de proposito Matrimonio certiorem faciant, tum ut rite instruantur in üs omnibus quæ ad hoc Sacramentum pertinent, tum ut opportuna de eorum libero statu inquisitio fiat antequam ad Matrimonium celebrandum procedatur.

4. Matrimonia Catbolicorum cum acatholicis, sen matrimonia mixta semper exhorruit et justissimis de cansis prohibet Sancta Mater Ecclesia. Ab üs igitur contrahendis Sacerdotes prudenter et quantum in Domino possunt, fideles deterreant.

5. Si sacerdos mixtas nuptias impedire non potuerit, saltern curandum illi erit, "ut iliæ non aliter contrahantur, nisi impetrata Ecclesiæ dispensation, et conditionibus solitis religiose servatis" (Breve Greg. xvi. 27, Maii. 1832 ad Epis. Bavariæ).

6. Sciant quoque Sacerdotes hæc matrimonia, juxta S. S. PP. decreta, extra ecclesinm, nullo adhibito ritu Sacro, celebranda esse.

7. Iusuper non eis licebit hisce matrimoniis assistere, si ad eorum notitiam devenerit contrailentes, vel ante vel post matrimonium contractual coram ipsis, se sistere velle coram ministro hæretico, vel officiali civili.

8. Ut autem Catholici ab bisce sacrilegis connubiis magis et magis deterreantur, declaramus eos omnes gravis peccati se reos reddere, qui corani ministro Protestante vel officiali civili mixtum matrimonium in posterum contrahant.

9. Quod si, per summum nefas, vir Catholicus et mulier Catholica, sacerdotum neglecto ministerio et spreta Ecclesiæ auctoritate, coram ministro heterodoxo vel officiali civili contrabere andeant, sciant se excommunicationem majorem co ipso incurrere, cujus absolutio ordinario reservatur.

10. Unusquisque missionarius sub pœna suspensionis tenetur servare aut habere in missione librum, in quo notanda sunt nomina omnium qui matrimonio junguntur, et nomina testium, item dies, mensis, et annus quibus celebratæ sunt nuptiæ. Dispensatio, si qua fuerit concessa, ibidem notetur.

11. Si sponsi ex eadem aliena missione, sive diversis alienis missionibus advenerint, ut matrimonium contrahant (non agatur de vagis) missionarius non debet, semoto casu necessitatis, ad matri- page 18 monii celebrationem procedere, absque prævia licentia in scriptis obtenta a proprio rectore utriusque sponsi; et in omni casti, dimi-diam pecuniæ partem, celebrationis causa a sponsis datam, remittere tenetur missionario qui regulariter celebrare matrimonium deberet.

Vignette