Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 46

Caput 1. De Sacramentis in Genere

Caput 1. De Sacramentis in Genere.

1. Ut qua decet sanctitate, reverentia ac diligentia sacrosancta Ecclesiæ Sacramenta tractentur, id perpetuo curare debent missionarii ut integre, caste pièque vitam agant, ne dum aliorum inserivunt saluti, sibi æternæ damnationis sint ministri. Si quis igitur, quod Deus avertat, fuerit peccati mortalis sibi conscius, ne sacramenta administrare audeat, nisi prius veræ contritionis actum elicuerit; quodsi habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, sacramentalem confessionem instituât.

2. In administratione cujuslibet sacramenti, omnes et singulos ritus, cæremonias, et preces servent ac recitent exacte et fideliter; nihil enim de eis, juxta decretum C. Trid., sine peccato a ministro pro libitu omitti aut mutari potest, si aliquid de accidentalibus omittatur, sacramentum quidem conficitur, sed juxt qualitatem et conditionem omissorum peccat minister; si vero aliquid de substantialibus ommittatur sacramentum non conficitur et peccat graviter minister. Rituali Romano ad formam editionis Hibernicæ, Americanæ, aut Anglicanæ omnes utantur.

3. Nullum sacramentum conficiant, vel ministrent, nisi præmissa brevi oratione; pie sacramenta dispensent non præcipitanter aut ex consuetudine, in scandalum et offensionem fidelium, sed cum summa gravitate, religiosè, et animo intento in id quod faciunt, et dicunt, ita ut adstantes, et ritus ecclcsiæ et ipsum ministrum venerentur.

4. Præcipimus ut sacerdos, dum extra ecclesiam sacramenta administrat, saltem stolâ utatur, intra vero ecclesiam, præter stolam page 12 veste talari et superpelliceo indutus sit. In administrando autem pœnitentiæ sacramento vestis talaris cum stola sufficit, saltem pro tempore.

5. Caveant omnes sacerdotes vel omnium rerum inopes, ne pro administrandis sacramentis quidquam vel minimum quovis modo exigant; neve etiam verbis vel signis, directe vel indirecte, aliquid petant. In iis verò, quae justo aliquo titulo ex communi Theologorum opinione et probata praxi accipi possunt, ut sunt beneficium stolæ, stipendia sacrorum &c., conentur ita se gerere ut sese immunes ab omni avaritiæ suspicione præstent.

6. In administrandis sacramentis non difficiles et morosos, sed e contra faciles ac promptos, benignos et hilares, se exhibeant; ab omni personarum acceptione diligentissime caveant atque abhorreant. Meminerint quoque se ex officio teneri administrare Baptismum et Pœnitentiam Christi fidelibus morbo contagioso vel peste affectis, etiam cum morbi contrahendi discrimine; ncque se difficiles exhibeant circa aliorum sacramentorum administrationem, præsertim in iis casibus in quibus, ex sententia Theologorum, obligatio ea dispensandi magis urgere dignoscitur. Expedit autem ut, in his casibus, utantur remediis, vel adhibeant cautelas quas indicant medici, ne et ipsi morbo corripiantur cum gravi missionis detrimento.

7. Ne oblivioni tradantur omnia præcepta et monita, quæ in Rituali Romano, tum generatim tum in singulorum sacramentorum administratione servanda præscribuntur, enixe exhortamur ut omnes et singuli missionarii nostri, unà saltem aut duabus vicibus in anno, instructiones in Rituali Romano datas perlegant.

8. Missionarii frequenter fideles hortentur ut sacramentorum doctrinam sedulò addiscant, et ipsimet eorum divinam institutionem et fructus eximios sæpius et opportune inculcent, item eorum cœremonias atque dispositiones pro digna eorum susceptione requisitas explicent.