Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 46

Caput 2. De mediis ad Perfectionem Sacerdotalem acquirendam

Caput 2. De mediis ad Perfectionem Sacerdotalem acquirendam.

1. Cum nihil sit quod magis ad vitæ sanctitatem animæque salutem conducat quam mentalis oratio, sacerdotes nostros universos page 4 et singulos obtestamur, ut quolibet die, per horæ dimidiam vel saltem quartam partem meditationi vacent, et hoc tam salutare exercitium primo mane, quantum fieri poterit, peragant. Nec quotidianam diligentem conscientiæ discussionem negligant. Domesticos parietes et templum Dei diligant.

2. Abhorreant clerici ab otiositate quæ, sacra scriptura et luctuosa experientia testibus, plena est periculo et vitiorum ferè omnium fons atque origo.

3. Maximam erga S. S. Eucharistiam venerationem et devotionem habeant, eamque verbis et factis promovere studeant. Necnon Sacratissimo Cordi Jesu sint devotissimi, tota enim nostra Diœcesis Illi specialiter consecrata est.

4. Cum Immaculata virgo et Mater divinæ gratiæ precipue diligat sacerdotes, in quibus plenior reluceat imago Filii sui, qui sacerdos est in æternum, redament sacerdotes matrem suam amore principali in Christo Jesu.

5. Quandoquidem præcipuum perfectionis sacerdotalis subsidium æstimentur sacri secessus, præcipimus et mandamus ut omnes nostri sacerdotes saltem semel in quoque biennio, secessum spiritualem communem habeant, qui per dies circiter quinque duret, temporibus et locis in literis convocationis indicandis. Quicumque per literas nostras vocati, adesse non poterunt exercitiis communibus, sine mora per literas Nobis notum facient quonam impedimento detineantur.

6. Eos qui, propter rationes a Nobis approbatas, communi et solemni secessu dispensati fuerint, in Domino hortamur, ut spirituale damnum pro viribus resarcire curent, privatis saltem quatuor dierum exercitiis obeundis, aut apud unum ex proximis sacerdotibus, aut in Collegio S. Aloysii apud Waikari.