The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17
Exercise LXXIII
Exercise LXXIII.
1. Caium, tanquam consul esset, salutaverant. 2. Multi, ne dieam omnes, Caium salutaverant, quasi consul esset. 3. Utinam tu consul esses! 4. Utinam ilio prælio interfuissem! 5. Ulinam suspicionem vitare potuissem! 6. Dummodo fides servetur, cetera omnia non flocci facio. 7. Dummodo ne fidem fallas, cetera omnia non hujas facio. 8. Utinam epistola scripta non esset! 9. Sic vive cum hominibus, tanquam dii immortales te videant. 10. Ita cum amicis loquere, quasi omnes te audiant. 11. Omnes me conveniunt, quasi vero meum sit omnibus succurrere. 12. Utinam ipse Varro incumbat in causam! 13. Forsitan quispiam dixerit, hæc minora esse quam quæ nudis oculis cerni possint. 14. Quotusquisque est, qui in alienam causam ineumbat!