Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17

Exercise LXX

Exercise LXX.

1. Diogenes projici se (post mortem) jussit inhumatum. Tum amici: "Volucribusne et feris?" "Minime vero," inquit, "sed bacillum propter (prope) me, quo abigam ponitote." 2. Sunt qui putent, Caium simulare. 3. Erant qui putarent, Caium simulare. 4. Sunt, qui negent, eandem utilitatis, quam honestatis esse regulam. 5. Sunt qui putent, Balbum de nobis bene esse meritum. 6. Reperiuntur qui negent, virtutem esse colendam. 7. Incredibile est quam me vitæ tædeat. 8. Mare, quem oceanum appellatis, trajiciendum est. 9. Sunt, qui putent, id quod habeamus optimum, perditum iri. 10. Clamant, nos, quod habeamus optimum, amissuros esse. 11. Nihil est, quod festinemus. 12. Nihil habeo, quod te incusem. 13. Est quod gaudeas, te hæc patrem celavisse. 14. Vix reperies, qui hæc credat. 15. Non oommittam, ut mihi defuisse videar. 16. In eo fuit, ut interficeretur. 17. Utrum te horum alicujus qui auro, qui argento, qui gemmis abundant, an C. Fabricii, qui nihil eorum habuit, similem esse mavis? 18. Quotusquisque est, qui mortem ab oculos semper habeat?