The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17
Exercise LXVII
Exercise LXVII.
1. Nonne omnibus moriendum est? 2. Clamavit, "se pro patria sanguinem profundere paratum esse: nonne omnibus moriendum (esse)? nonne mortem honestam vitæ turpi anteponendam (esse)?" 3. Prope omnes Balbum convenerunt; "fidem præstaret; negotium, quod se confecturum promisisset, conficeret." 4. "Quid hoc rei est," inquit, "tribuni? Appii Herdonii ductu rempublicam eversuri estis?" 5. P. Velerius ad tribunos venit, clamans, "Quid hoc rei esse? Appii Herdonii ductu rempublicam eversuros esse?" 6. Clamavit, "se vocare Quirites ad arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiæ suæ ausus in regibus esset." 7. Quid ego facerem? omnes clamabant, de exercitu actum esse. 8. Populo Romano non eadem domi fortuna, qua; militiæ fuit. 9. Balbus meus plus quam alius quisquam apud me valet. 10. Socrates, apud Platonem, negat animum mortalem esse.