Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17

Exercise LXI

Exercise LXI.

1. Ea fama crebior quam certior erat. 2. Ut quisque est vir optimus, ita æquissimo animo morietur. 3. Caius est sapientior quam ut a servo decipiatur. 4. Occultissima quæque pericula difficillime vitantur. 5. Quanto occultius est periculum, tanto difficilius vitatur. 6. Ut quisque est vir iracundissimus, ita difficillime sibi imperat. 7. Iratior est, quam ut sibi imperare possit. 8. Vel iniquissimam pacem justissimo bello antefero. 9. Saguntum civitas longe opulentissima fuit. 10. Quid mihi faciendum videatur, quam brevissime dicam. 11. Vel minima sentiunt. 12. Liberam colunt, quam eandem Proserpinam vocant. 13. Enitar, ut quam plurimis prosim. 14. Quam longissimum (potui) iter confeci. 15. Quam maximâ (potui) curâ rem confeci. 16. In rebus gravioribus consulto opus est. 17. Senectus est natura loquacior. 18. Aliquanto plus auri nos amisimus quam vos. 19. Constat, solem multis partibus majorem esse quam terrain. 20. Tanta est inter eos, quanta maxima potest esse morum distantia.