Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17

Exercise XLVIII

Exercise XLVIII.

1. Tertio anno quam cœpta oppugnari, urbs expugnata est. 2. Hamilcar, nono anno, postquam in Hispaniain venerat, occisus est. 3. Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. 4. Postero anno quam ex civitate expulsus erat, excessit e vitâ. 5. Cur egressus est vesperi? 6. Rogabo, cur egressus sit vesperi. 7. Ad cœnam tempore venit Caius. 8. Noctu an interdiu hoc factum esse dicitur? 9. Rogabo, interdiu an noctu hæc facta sint. 10. Paucis his annis mortuus est. 11. Postridie quam me con venit, mortuus est. 12. Postero anno quam captum Saguntum, interfectus est. 13. Nonne pugnâ Cannensi interfectus est? 14. Ludis Latinis profectus est. 15. Oppidum quinto mense quam oppugnari (obsideri) cœptum erat captum est. 16. Caius servum veneno neeavisse dicitur. 17. Veneno an fame servum neeavit? 18. Nonne suspendio inimicum neeavit? 19. Vereor ne Baibus servum veneno necaverit.