Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 3

De Linguarum Discendarum Ratione: Orationem

page break

De Linguarum Discendarum Ratione: Orationem

MDCCCL.
page break
page break

De Linguarum Discendarum Ratione.

Non dubitabam, optimi juvenes, quin futurum esset ut et mihi et vobis rem gratissimam facerem, si alterius anni academici spatium decursurus, patrii sermonis faciliore usu paullisper spreto, Latinae orationis apparatu tanquam togâ académica me involvissem. Errant enim vehementer, qui-buscunque in partibus repunt grammatistae, qui linguam Graecam Latinamque docentes, omnia in curiositate regularum minutaque de apicibus diligentiâ, in fideli aurium consuetudine profluentique vegeti sermonis ilumine, nihil ponunt. Mihi vero harum rerum minime incurioso (neque enim artifici artificium suum parvi ducere fas est) multorum annorum usu penitus persuasum est, in linguis discendis omnia potius in quotidiana loquendi audiendique exercitatione, fidelique aurium consuetudine poni; et in hac sententia, reclamitante vel ignarorum vel ignavorum turba, fidenter persistam. Haec enim consuetudo si adsit, omnia ardua plana fient; si desit, omnia plana ardua. Vos igitur, quae verba, hodierno die, de ratione studiorum sum jacturus, iis, ut non temere leviterque jactis, dociles aures praebeatis: ego quae sum dicturus, pro temporis locique ratione, dicam praecise.

Et primum quidem liceat vobis faustum ad studia reditum gratulari; liceat ni tentes quos pro vobis fertis adspectus, laetos oculos, vultusque aestivis solibus rusticanos laudare. Pertinet enim ill ud etiam ad studiorum rationem ut corpus in firmam valetudinem excrescat, ut, rite jactis fundamentis, non cito lapsurum ad fastigia perducatur aedifi- page 40 cium. Atque, ut vera dicam, si feriae non essent, ipsa ilia studia quae mihi tantopere sunt in deliciis, puterent. Quot et quantos, per hanc aestatem, pulcherrimos rerum adspectus errabundus contemplaba! quales agrorum ubertates, pratorum viriditates, marium splendores, magnificas urbium descriptiones sum miratus! quales horridorum vastitates jugorum, rudesque immanium saxorum solitudines liis pedibus sum pervagatus! Quae omnia, longiore feriarum continuatione, insolitâ quadam Fatorum indulgentiâ Professoribus Scoticis concessa, non solum corpora roborant, valetudinemque firmant, sed academico, quod aiunt, pulvere exeusso, animum recolunt, ornant, amplificant. Quam feriarum utilitatem vobis etiam, optimi studiosi, contigisse rusticanus ille color, ruboresque me docent salutares: Deumque optimum maximum, qui hoc nobis pulcherrimum donum, corporis sanitatem concessit, ut id in multos posthac annos perpetua bonitate protrahat ex intimis praecordiis precor.

Agite vero, ut, quod mihi proposui, paucula in vestros usus de ratione studiorum proferam; et, ne longius evagetur oratio, his me cancellis circumscribam, ut, quod maxime hujus loci est, de linguarum penitus addiscendarum ratione disputera. Hac de re mihi saepenumero cogitanti, multaque haud vano conatu tentanti, haec fere occurrebant quae studiosos, ad raetam vel celerrime, vel accuratissime perducere viderentur.

(I.) Omnis linguarum peritia, si viam a natura ipsâ designatam spectes, sonorum sermonisque imitatione continetur. Quocirca non bene facit qui, in haec studia incumbens, in secreto se ángulo, procul a vivi sermonis usu continet. Adhibendus ante omnia est linguarum magister, qui voce praeeat, et justo exemplo linguam ad justam imitationem eonformet. Hoc nimirum modo ora puerorum in patrii sermonis miram quandam facilitatem finguntur; quorum pedibus cum insistimus, naturam ipsam ducem habentes, baud longe a veritate aberrabimus. Errât igitur velie- page 41 menter, in hoc potissimum studio, qui ipse se erudit. Quan-quam enim in xeeonditis philosophiae diseiplinis multura valere soient qui liominum eonsuetudinem non modo non petunt, sed aversantur et fugiunt; tamen in linguarum studio omnia, quotquot a grammaticis jaetantur artis praecepta, a quotidiano liominum usu hausta sunt; ipsa per se nullam vim habent. Adhibeatur igitur a linguarum studiosis magister; adhibeatur optimus quisque, ne depravata loquendi consuetudo in aures temere incurrens, radices agat, atque inveterascat; adhibeatur non unus tantum, sed, si fieri poterit, plures et pluvimi; ut, ex quam maxima loquentium turbâ, novarum voeum in insuetas aures quam celebratissima sit incursio. Scilicet linguae peritos, ut de magnis viris ait Seneca, non schola facit sed contubernium.

(II.) Discipulos igitur, postquam circa se congregatos videt magister, illico bine initium docendi sumat, ut omnium rerum, quarum species in discipulorum oculos incidunt, nomina, clarà et distinctâ voce proferat, atque, ut oculi auribus subveniant, in tabula nigrâ exscribat. Quae nomina, fideliter in aures immissa, in schedulas etiam suas excipiant discipuli, eademque memoriae mandata, clarâ et distinctâ voce reddant continuo ac repercutiant. Quâ in exercitatione duae potissimum res ad pueros recte instituendos maximam vim habent: primum ut ne a longinquo petitarum rerum nomina a magistro in medium proferantur, sed earum quae in promptu sunt, quaeque a discipulorum captu non longius abhorrent, ab ipsâ rerum natura, ut ita dicam, omnibus in oculos, velint nolint, per quotidianum vitae usum injectae. Quo in loco quam graviter peccent ludimagistri nemo non novit: quorum multi, si rogati sint ipsa scholarum suppellex docendique arma, quibus vocibus Latinis Graccisque signen tur, stupebunt. Nimirum omnia isti in librorum regulis, sicut dixi, ponere soient, nihil in frequenti aurium usu, consuetudineque loquendi. Deinde intentissima a magistro adhibenda est cura ne quid prave, neque a discipulo neque ab ipso, pro- page 42 feratur, ne, exempli gratiâ, dicatur Bōnus (boamis) cum dici debeat Bŏnus (bonnus), ne dicatur Nŏs, (tioss) cum dici debeat Nōs (nose). Quo in loco error in tantum apud paedagogos inveteravit, ut irridear fortasse (ut fit) qui quae recta sint dicam. Qua docendi pravitate factum est, ut, cum summo turn docentium turn discentium, labore, milita quae puer didicerit aliquando dediscat necesse sit adolescens. Rem per se facillimam, bis saltern qui viae a natura ipsa designatae insistunt, pravi paedagogi efficiunt durissimam; adeo ut, pravâ institutione impediti retardatique, vel docti professores in levissimis sæpe rebus misere haereant, turpiterque labascant.

(III.) Antequam autem longius progrediamur, necesse est grammaticum adhibeamus, atque ex spinosa ejus disciplinâ paradigmata quædam et regulas non tangamus tantum leviter sed peni tus perdiscamus. Nulla est enim, quamvis rudis lingua atque hórrida, quae nihil sit nisi incondita verborum strues, caecis coacervata incrementis: sed vocalém omnium linguarum materiem informat admirabilis illa, hominum generi divinitus instillata Mens, quae ad insitam quamdam unitatis notionem omnia fingit, efficitque id quod nos trates, Graecorum exemplo, appellant Greek script Hunc igitur linguae cujuslibet organismum facilius ex sapientum praeceptis, scilicet ex grammaticorum regulis arripuerit discipulus, quam ex immani verborum armamentario ipse sibi digesserit: ita tamen ut quotidianus ille, de quo diximus, loquendi usus non supplantetur regulis (quod fieri mireris) sed ut firmetur, ut ordinetur. Quemadmodum enim ad geologiae cognitionem doctissimorum virorum praecepta sine continuatâ glebarum saxorumque contrectatione nihil valent, sic in linguis discendis, sine vivido aurium usu, torpent grammaticorum regulae et frigescunt. Namque illud, quod jam monui, semper tenendum est, quicquid magnifice jactant philologi, linguarum studium magna ex parte iis rebus contineri, quae artem potius efficiunt quam scientiam. Cavendum igitur est a ludimagistris, page 43 ne grammatices regulae, quae non tradi sed et inculcaxi volo, viam, ut ita dicam, discentibus praeripiant: sed quicquid ex scientiae fontibus hauritur, id in largum exercitationis campum redundare oportet et luxuriare: quam unam rectissimam docendi methodum tantum abest ut servent linguarum doctores plurimi, ut quoties os aperuerint, suis ipsorum regulis contradicant.

(IV.) Sequitur ut, de librorum lectione, quae mihi ex usu cognita sunt et probata, in medium proferam. Q.uo de loco, ne plura consecter, sic breviter statuo; non temere legendos esse libros, eos videlicet qui magistri vel commodo inserviant vel judicium titillent, sed eos potissimum, quos discipuli capere possint, et ad quorum lecturam, amore quodam ingenerato, et, si fieri poterit, vehementi animi impetu ferantur. Quam docendi regulam qui spernit perinde facit ac si quis cibum non esurienti stomacho sed languenti et nauseanti objiciat. Magno igitur in errore versantur qui in puerorum institutione eos potissimum usurpant libros, quorum quam maxime limata perpolitaque sit oratio, nullum neque puerilium animorum captus, neque divinarum istarum mentis permotionum rationem liabentes. Quod si scriptor, quem ad legendum discentium animi impellantur, polita utitur oratione, bene se habet: sed majores progrcssus fecerit qui minus politum scriptorem magno cum amore legerit quam qui politissimum languens. Exturbetur itaque e scholis penitusque cxolescatputidum illud Ciceronianorum fastidium, qui "classicos," tantum et "puros," et "Augustanos" (sic aiunt) scriptores puerorum manibus teri volunt. Imo vero ea potius a studiosis discipulis legenda sunt quae et cum aviditate quadam adsumantur, et concoquantur cum voluptate. Postponatur igitur in junioribus erudiendis Curtio Tullius, Plutarcho Sophocles, Herodoto atque Homero omnes.

(V.) Jam vero de scribendi exercitatione quae sentiam accipiatis. Quo de loco sententiam dicturus, nihil quod page 44 ad meam rem faciat, neque aptius invenire possum neque ex-quisitius, quam illud Baconi nostri per omnium ora, celebratum. "Reading makes a full man; Speaking makes a ready man; Writing makes an accurate man." Quod summi philosophi plaeitum, ut de omni liberations institutionis genere dictum sit, tamen ad banc ipsam, de quâ loquimur, lingua-rum institutionem vel maxime accommodatum est. Alterum huic persimile dictum, apud Germanorum ingeniosissimum Joannem Paulum Richterum inveni. "Never read on a subject, till you have thought yourself hungry on it; never write on a subject, till you have read yourself full of it." Quae, in nostram rem traducta, hue pertinent ut, in linguis inculcandis, sicut in aedificiis struendis, prius materies sit caedenda, quam fabri aut architecti adhiberi possit artificium. Ut in heibarum incrementis rami et folia necesse est prius explicentur, quam ab agricolâ, falcis callido, circumcidantur, sic ubertate quâdam dilatari oportet orationem, quam ad emunctae naris judicium postea sis amputaturus. Quod si aliter feceris, accurata quidem et ad unguem exacta puerorum themata extorquebis, sed orationem, quae varia debet esse et copiosa, tenuem efíicies atque exsanguem, jejunam atque exilem. Ego vero turn demum curiosam scribendi diligentiam adhiberi posse existimo, quum per multam variorum scriptorum lectionem, quotidianamque cum audiendi, turn loquendi, exercitationem eum sibi vocum thesaurum congesserint atque ad manum habeant studiosi, ex quo quae ad orationem scriptam necessaria sint, prompte callideque promant. Nimirum legendi audiendi et loquendi minus experti pueri, incompositam Lexicorum molem, vit themata exprimant, rimantes, misere se torquebunt frustraque sudabunt. Prudens linguarum magister, meâ quidem sententiâ, in scribendi exercitationibus, lexica, quam parcissime pueris permittet, sed lectionem potius quam frequentissimam urgebit, omniaque scribi ad normam eorum quae lecta sint aut audita jubebit. Illud porro in disceptationem jure venire potest, utrum ex exemplo Anglice scripto scribendi usum ordiri debeat discipulus, an suae page 45 mentis sensa, peregrina oratione vestita, profundere ultro. Ac mihi quidem, rem ex rerum naturae legibus perpendenti, videtur, in ipso statim studiorum limine, ejiciendum esse ex discentis animo patrium sermonem, quantum fieri poterit, atque eliminandum. Patrius enim sermo, si usquequaque se interponat, quomodo fieri potest ut non et loquendi et scribendi facilitatem mirum quantumimpediat acconturbet? Assuescat igitur linguarum studiosus, a prima usque discendi horâ, in res ipsas, quaecunque inciderint, alieni sermonis nomina imprimere, eaque toties memoria recolcre, usque dum rebus, tanquam nativus corpori vestitus, coliaereant: ita ut, exempli gratiâ, linguae Graecae studiosus simul oculos in caelum erexerit, illico vox Greek script sponte exiliat, nullo Anglicae vocis Heaven auxilio adhibito. Pari ratione omnem coagmentatae scriptionis exercitationem ex cogitandi exercitatione proficisci volo: ut non pannos operose consuentis, sed gladiatoris gladium callide ventilantis instar, linguam usurpet studiosus. Neque tamen negaverim, qui Latine Graeceve scripta Anglice reddiderit, eademque, mediocri temporis intervallo interposito, rursus in Latinam Graecamve dialectum, quanta maxima adhibità accuratione, verterit, cum ex hujusmodi exercitatione eximios studio-rum fructus esse percepturum: sed non hic haerendum: omnique studio enitendum est, ut in largiorem campum expatiari, alisque orationis plaudere liberius et triumphare videamur.

(VI.) Et haec quidem habui quae de audiendi, loquendi, et scribendi exercitationibus dicerem. Illud addam; quaecunque in linguis arripiendis adhibeantur exercitationes, eas vanas esse futuras, nisi iterentur seduloet continuentur. Hoc quoque praeceptum e naturâ ipsâ hausi, quum viderem ad mi rabil cm illam patrii sermonis facilitatem, qui a pucris, nulla adliibita doctrina, celerrime arripiatur, non nisi continuatâ quadam et nunquam intermissâ iteratione effici. At nostrates (quamquam erubesco referons) in linguâ Graecâ inculcandâ, quantum ab istâ Naturae bene institute simpli- page 46 citate declinarunt! Per quinque mensium spatium in Graecas literas rudes incumbunt pueruli; deinde per septem menses, ab omni magistrorum euratione liberi, rusticantur et nihil agunt; postea intermissa paullisper resumunt studia, disjectaque prioris anni membra recolligunt; rursus deinceps per septem menses otiantur; et postremo, curriculum academicum decurrentes, tantâ novorum studiorum varietate obruuntur, ut quae adhuc paucissima in cerebris restant Graecitatis frustula turbentur misere et dissipentur. Quem rei academicae informan statum utinam deus aliquis reformet radicitus, atque recudat! Ego, qui tantarumrerummolem attingere reformido, linguae Graecae studiosos jubeo, (per iniquam dico Scoticarum Academiarum rationem justis studiorum fructibus destitutos defraudatosque,) divinae istius dialecti quotidianam consuetudinem ita colere, ut, aut Athenas se conférant (quod iter jam per naves vaporarías, viasque ferratas facillima factu res est) aut, si id minus possint, Athenis editas Ephemeridas, aliosque quam plurimos recentiorum Graecorum dialecto conscriptos libros, ad ipsorum artificium pertinentes, importent et diligenter pervolvant. Is enim minime sum, qui in medicinara aliamve qualemcunque scientiam impigre incumbentes juvenes, revocandos putem, eo scilicet consilio, ut nodosa Aeschyli carmina atque Epinicia Pindari, iniirmis eheu! dentibus tenerisque gingivis, confidant. Cui igitur, per aliorum studiorum occupationem, splendescenti priscae poeseos ponto se immergere non licuit, is ex tenuioribus, at Graecis tamen, aquulis hauriat, quas amplissimus in renatis Athenis bibliopola, Andreas Coromela est suppeditaturus. Mihi certe, quera usus et experientia docuit, penitus persuasura est desideratissimam illam Graecae linguae consuetudinem, multo facilius ex apertioribus recentioris Graecitatis thesauris hauriri, quam ex longinquis quibusdam et situ obsitis, qui a viris doctis, non justam semper verborum modestiara servantibus, celebrantur tantopere et decantan tur. Sed de his hactenus.

(VII.) Reliquum est ut praesentissirai ad linguarum page 47 studium adjumenti mentionem faciam, quod ex altioris philologiaepenetralibus est promendum. Scilicet, recentioribus temporibus, cum multae exstiterunt prorsus novae atque inauditae, sed altum spirantes scientiae, turn linguarum inter se comparado radices tam altas egit, et in tantam ramorum amplitudinem est diffusa, ut viri ingeniosissimi, quales sunt Humdoldt, Bunsen, Donaldson, Latham hue ingentem animi vim, cum maxima laboris impensa, intendant. Non igitur nunc etymologicâ Greek script ut Graecâ voce utar, cuivis temere ludere licet, quemadmodum Platoni et Ciceroni aliisque summis apud veteres viris, quemadmodum universae Lexicographorum turbae, ante Jacobum Grimm ilium, ludere licebat; sed, ad exemplumherbarum, quas recentior Botanice insuagenera ordinesque, admiranda prorsus calliditate, disposuit, linguarum quoque physiologia quaedam curiosa exorta est, et in largum sese pandens descriptio, quae magno harum rerum studiosis adjumento esse debeat. Hujus igitur altioris philologiae fructus impigre vindicet atque in partes vocet bene institutus linguarum praeceptor, et, inter docendum, verborum origines, incrementa et cognationes exponat diligenter explicetque: quod si callide fecerit, non modo rebus per se eonfusis et mira strage vastis eximium ordinein divinamque pulchritudinem adferet, sed acuet ingenia puerilia, dulcique praelusione altissima theologiae summaeque artis metaphysicae mysteria praesignificabit. Quin et humani generis historiae altiores in linguis latitant radices; quarum in indagatione, maximam partem nova ilia scientia versatur, quam appellant Ethnologiam. Quorum multa, etiamsi puerorum captum superent, at linguarum praeceptor, sine summâ suâ injuriâ, ignorare non potest. Quo magis omnes linguarum studiosos hortor ne unius alteriusve linguae contenti abeant, sed quam plurimas aggrediantur. Quemadmodum enim in liquida quavis mistura, quo crebriora coagulandi puncta sparguntur, eo celerius universus ille liquor in solidam sese formam, exquisito compactan! artificio, mutabit; eâdem plane ratione, page 48 quanto pluies aliquis, altioris saltern philologiae peritus, attigerit linguas, tanto reliquas facilius est arrepturus.

(VIII.) Antequam hanc qualemcunque disputationem ad finem perducam, unum addiderim; non exipsis verbis, quantavis diligentiâ exstructis, perfectam linguarum cognitionem hauriri posse, sed ex earum rerum perceptione intellectuque quae verbis exprimantur. Verba enim sine rebus tantum valent, quantum sine sanguine ossa, sine corpore umbra. Quocirca in bibliothecarum doctis pluteis, pulverisque adspergine illâ, blattarum tinearumque deliciis, ne nimias spes ponatis auctor sum. Neque enim aut summi viri Aristotelis bistoriam animalium intelliget qui Graeee scit, sed qui et Zoologiam tenet; aut Virgilium intelligit, qui nudas literarum formas colligit notionesque excipit, sed qui consimili quodam vis poeticae afflatu contactus, ea sentit legendo quae scribendo senserit poeta. Vos igitur non mera verba, inanesque vocum repercussiones, sed res ipsas, vocesque rerum adumbrationes, atque emblemata, quaeritote.

Abebdeen: D. Chalmers and Co., Printers to the University.