Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 50

II

II.

Nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime hujus ordinis. Bello Antiochi magno et gravi, quum L. Scipioni provincia obvenisset Asia, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad collegam ejus, C. Laelium, hujus Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater major L. Scipionis, et illam ignominiama familia deprecatus est; dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium, neque se ei legatimi, id aetatis iisque rebus gestis, defuturum. Quod quum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatimi; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis, quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, aut quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio, ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

page break

Write notes on the imperfect deferret, and on ita—ut.