Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 50

University of New Zealand. — Latin Language and Literature. — Paper a

page break

University of New Zealand.

Latin Language and Literature.

Paper a.

I. Translate into English, with brief notes when required:

(A.) Cicero: Epist. ad Attic, iv. 2, § 5.

Postridie senatus consultimi factum est id, quod ad te misi. Deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt: illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. Nobis superficiem aedium consules de consilii sententia aestimarunt sestertio viciens: cetera valde illiberaliter: Tusculanam villam HS quingentis milibus: Formianum HS ducentis quinquaginta milibus. Quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque, sed etiam a plebe reprelienditur. Dices 'quid igitur causae fuit?' Dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim. Sed non est id: nam hoc quidem etiani profnisset. Verum iidem, mi T. Pomponi, iidem, inquam, illi, quos ne tu quidem ignoras, qui mihi pinnas inciderant, nolunt easdem renasci. Sed, ut spero, iam renascuntur. Tu modo ad nos veni: quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostriquc lacias.

page 2

(B.) Livy: xxvi. 45. 6-9.

Vix prior tumultua conticuerat, cum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet, et vi maiore aggredi urbem. Ipse, ut ei nuntiatum est, aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levi-bus cymbis, nunc, ubi eae siderent, vadis pervagatos stagnum, compertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos duxit. Medium ferme diei erat: et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahcbatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem, quo aestus, ferebat, et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc, cura ac ratione compertum, in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent, et stagna auferrent, viasque ante nun-quam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi, ac medio stagno evadere ad moenia.

(C.) Vergil: Aeneid, vii. 292–312.

Turn quassans caput, haec effundit pectore dicta
"Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeïs occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troia viros? medias acies mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi—
Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto:
Absumtae in Teucros vires caelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithum valuit; concessit in iras
Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae;
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem?
Ast ego, magna Iovis coniux, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
Magna satis: dubitem haud equidem implorare quod usquam est.
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo."

page 3

(D.) Horace: Epist. i. 10. 12–33.

Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque doino quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?
Est ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Cum semel accepit solern furibundus acutum?
Est ubi divellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
Nempe inter varias nutritur silva columnas;
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros.
Naturam expellas furca, tamen usque recurret,
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia veliera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusve medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. Si quid mirabere, pones
Invitus. Fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges et regum vita praecurrere amicos.

II.
1.Show by examples how the Romans replaced the lost aspirates, corresponding to χ θ, and Φ.
2.Describe the chief military roads of Italy, and the fortresses which commanded them.
3.Give some account of the meetings of the people in the time of Cicero, noting especially how they differed in functions and in organization from those of the early republic.