Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 46

Caput 2

Caput 2.

1. Vicarii omnes rectori suo ex corde obediant. Sint erga omnes missionis personas affabiles et urbani, apud nullum laicum intimi aut assidui, per missionem et familias discurrentes, in domo rectoris non dominantes, sed ubique graves, modesti et prudentes.

2. Officia sibi juxta loci consuetudinem et ordinationes nostras imposita, ad amussim adimpleant. Studium ament et cubiculi tranquillitatem, atque in concionibus et præsertim Catechesibus præparandis graviter versentur. Infirmos et ægrotos vesitent, eos imprimis quibus exeuntium sacramenta administraverint, aut quornm page 8 cura illis specialiter fuerit eommissa. Non solum in dominicis et festis, sed etiam diebus ferialibus hora et loco a rectore designandis, missam celebrent, nisi legitimè fuerint impediti.