Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 34

Appendix A

Appendix A.

1, 2, 3."Ex quâ, omnino falsâ socialis regiminis ideâ haud timent erroneam illam fovere opinionem, Catholicæ Ecclesiæ, animaruinque saluti maxime exitialem, a rec. mem. Gregorio XIV. prædecessore Nostro deliramentum appellatam (eâdem Encycl. 'Mirari'), nimirum, libertatem conscientiæ et cultuum esse proprium cujuscunque hominis jus, quod lege proclamari, et asseri debet in omni recte constitute societate, et jus civibus inesse ad omnimodam libertatem nulla vel ecclesiasticâ, vel civili auctoritate coarctandam, quo suos conceptus quoscumque sive voce sive typis, sive aliâ ratione palam publiceque manifestare ac declarare valeant."—Encyclical Letter.
4."Atque silentio præterire non possumus eorum audaciam, qui sanam non sustinentes doctrinam 'illis Apostolicæ sedis judiciis, et decretis, quorum objectum ad bonum generate Ecclesiæ, ejusdemque jura, ac disciplinam spectare declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attingat, posse assensum et obedientiam detrectari absque peccato, et absque ullâ Catholicæ professionis jactura.'"—Ibid.
5."Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et con stantibus juribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quæ sint Ecclesiæ jura, ac limites, intra quos eadem jura exercere queat."—Syllabus v.page 31
6."Romani Pontifices et Concilia æcumenica a limitibus suæ potestatis recesserunt jura Principum usurpârunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errârunt."—Ibid, xxiii.
7.. "Ecclesia vis inferendæ potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam."—Ibid. xxiv.
8."Præter potestatem episcopatui inhærentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expressè vel tacitè concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio."—Ibid. xxv.
9."Ecclesiæ et personarum ecclesiasticarum immunitas a jure civili ortum habuit."—Ibid. xxx.
10."In conflictu legum utriusque potestotis, jus civile prævalet."—Ibid. xlii.
11."Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendæ ratio, quæ sit a Catholicâ fide et ab Ecclesiæ potestata sejuncta, quæque rerum dumtaxat, naturalium scientiam ac terrenæ socialis vitæ fines tuntummodo vel saltern primarium spectct." —Ibid, xlviii.
12."Philosophicarum rerum morumque scientia, itemque civiles leges possunt et debent a divinâ et ecclesiasticâ auctoritate declinare."—Ibid. lvii.
13.

"Matrimonii sacramentum non est nisi contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in unâ tantum nuptiali benedictione situm est."—Ibid. lxvi.

"Vi contractus mere civilis potest inter Christianos constare veri nominis mâtrimonium; falsumque est, aut contractum matrimonii inter Christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur."—Ibid. lxxiii.

14."De temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputant inter se Christianæ et Catholicæ Ecclesiæ filii."—Syllabus lxxv.
15."Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiæ libertatem felicitatemque vel maxime conduceret."—Ibid, lxxvi.
16."Ætate hac nostra non amplius expedit religionem Catholicam haberi tanquam uni cam status religionem, cæteris quibuscumque cultibus exclusis."—Ibid, lxxvii.
17."Hinc laudabiliter in quibusdam Catholici nominis regionibus lege cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum proprii cujusque cultus exercitium habere."—Ibid, lxxviii.
18."Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere."—Ibid. lxxx.