Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 34

Clementis V. Diploma, a.d. 1306

Clementis V. Diploma, a.d. 1306.

Clemens Episcopus, etc. Ad perpetuam rei memoriam.

Meruit carissimi filii nostri Pliilippi regis Francorum illustris sinceræ devotionis ad nos et Ecclesiam Romanam integritas, et progenitorum suorum præclara merita meruerunt, meruit insuper fida regnicolarum pietas, ac devotionis sinceritas, ut tam regnum quam regem favore benevolo prosequamur. Hinc est quod nos dicto regi et regno per definitionem seu declarationem bonæ memoriæ Bonifacii PP. VIII. pradecessoris nostri, quæ incipit Unam sanctum, nullum volumns vel intendimus præjudicium generari. Nec quod per illam rex, regnum, regnicolæ pnælibati amplius Ecclesiæ sint subjecti quam antea existebant. Sed omnia intelligantur in eodem esse statu quo erant ante definitionem prafatam, tam quantum ad Ecclesiam quam etiam quod regem et regnum superius nominatos.

Datum Lugduni kalendis Februarii, pontificatus nostri anno primo.

Labbe, Concilia, sub ann. 1305, torn. xiv. p. 1374, ed. Ven. 1731.