Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 34

Bonifacius VIII., ad perpetuam rei Memoriam. a.d. 1302

Bonifacius VIII., ad perpetuam rei Memoriam. a.d. 1302.

Unam Sanctam Ecclesiam Catholicam et ipsam Apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere. Nosque banc firmiter credimus et simpliciter confitemur: extra quam nec salus est, nec remissio peccatorum, Spouso in Canticis proclamante, 'Una est columba mea, perfecta mea: una est matri suæ;, electa genitrici suæ:'2 quæ unum corpus mysticum repræsentat, cujus caput Christus, Christi vero Deus. In qua unus Dominus, una fides, unum baptisma.3 Una nempe fuit Diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam præfigurans, quæ; in uno cubito consummata,4 unum, Noe videlicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnis subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et uuicam;

2 Cant. vi. 8.

3 Eph. iv. 5.

4 Gen. vi. 16.

page 183 dicente Domino in Propheta, 'Erue a framea, Deus, animam meam et de manu canis unicam meam;'1 pro anima enim, id est, pro seipso capite simul oravit et corpore: quod corpus unicam scilicet Ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et charitatis Ecclesiæ unitatem. Hæcesttunica ilia Domini inconsutilis,2 qu scissa non fuit sed sorte provenit. Igitur Ecclesiac unius et unicte unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet, et Christi vicarius Petrus Petrique successor; dicente Domino ipsi Petro, 'Pasce oves meas,'3 'meas,' inquit, et generaliter non singulariter has vel illas, per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive ergo Græci, sive alii se dicant Petro ejusque successoribus non esse commissos, fateantur necesse se de ovibus Cliristi non esse; dicente Domino in Joanne 'unum ovile et unicum esse pastnom.'4 In hac ejusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, Evangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus Apostolis, 'Ecce gladii duo hic,'5 in Ecclesia scilicet, cum Apostoli loquerentur, non respondit Dominus nimis esse sed satis. Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit Domini proferentis, 'Converte gladium tuum in vaginam.'6 Uterque ergo est in potestate Ecclesiæ, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nufcum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio et temporalem auctoritatem spirituali subjici potestati: nam cum dicat Apostolus, 'Non est potestas nisi a Deo, quæ autem sunt a Deo ordinata sunt:'7 non autem

1 Psalm xxi. 21.

2 Joann. xix. 23, 24.

3 Joann. xxi. 17.

4 Joann. x. 16.

5 Luc. xxii. 38.

6 Matt. xxvi. 52.

7 Horn. xiii. 1.

page 184 ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, et tanquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum beatum Dionysium, lex divinitatis est, infima per media in suprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia toque ac immediate, sed infima per media et inferiora per superiora ad ordinem reducuntur. Spiritualem autem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet præcellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri quanto spiritualia temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, et benedictione, et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur. Nam veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet et judicare, si bona non fuerit, sic de Ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Hieremiæ: 'Ecce constitui te hodie super gentes et regna,'1 et cætera quæ sequuntur. Ergo si deviat terrena potestas, judicabitur a potestate spirituali, sed si deviat spiritualis minor a suo superiori: si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit judicari, testante Apostolo, 'Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur.'2 Est autem hæc auctoritas, etsi data sit homini et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso, quem confessus fuit petra firmata, dicente Domino ipsi Petro, 'Quodcunque ligaveris,'3 etc. Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatæ resistit, Dei ordinationi resistit,4 nisi duo sicut Manichæus fingat esse principia: quod falsum et hæreticum judicamus: quia testante Moyse, non in principiis, sed in principio cælum Deus creavit et terram.5 Porro subesse Romano Pontifici

1 Hier. i. 10.

2 1 Cor. ii. 15.

3 Matt. xvi. 19.

4 Eom. xiii. 2.

5 Gen. i. 1.

page 185 omn humanæ creaturæ declaramus, dicimus, definimus et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis.

Datum Laterani xiv kal. Decembris, pontificatus nostri anno octavo.

Corpus Juris Canonic. Extravag. Commun. lib. i. De Majoritate et Obedientia, cap. i.