Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 34

Innocentius III. Prælatis Per Franciam constitutis. a.d. 1200

Innocentius III. Prælatis Per Franciam constitutis. a.d. 1200.

Novit Ille, qui nihil ignorat: et infra.

Non putet aliquis, quod jurisdictionem illustris Regis Francorum perturbare, aut minuere intendamus, cum ipse jurisdictionem nostram nec velit, nec debeat impedire. Sed cum Dominus dicat in Evangelio, 'Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si te non audierit, die Ecclesiæ: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.'1 Et Rex Angliæ sit paratus sufficienter ostendere, quod Rex Francorum peccat in ipsum, et ipse circa eum in correctione processit secundum regulam Evangelicam, et tandem quia nullo modo profecit, dixit Ecclesiæ. Quomodo nos, qui sumus ad regimen universalis Ecclesiæ superna dispositione vocati, mandatum divinum possumus non exaudire, ut non procedamus secundum formam ipsius? Nisi forsitan ipse coram nobis, vel Legato nostro, sufficientem in contrarium rationem ostendat. Non enim intendimus judicarc de feudo, cujus ad ipsum.

1 Matt, xviii. 15-17.

page 182 spectat judicium: nisi forte jure communi per speciale privilegium, vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum: sed decernere de peccato, cujus ad nos pertinet sine dubitatine censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. . . . .. Cum enim non humanæ constitutioni sed divince potius innitamur, quia potestas nostra non est ex homine, sed ex Deo, nullus qui sit sanæ mentis ignorat, quin ad officium nostrum spectet de quocunque mortali peccato corripere quemlibet Christianum: et si correctionem contempserit, per districtionem ecclesiasticam coercere. Sed forsan dicetur, quod aliter cum regibus et aliter cum aliis est agendum. Cæterum scriptum novimus in lege divina: 'Ita magnum judicabis ut parvum; nec erit apud te acceptio personarum.'1—Corpus Juris Canonici, Decret. Gregor. lib. ii. tit. i. cap. xiii.

1 Deut. i. 17.