Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 17

Exercise LXXI

Exercise LXXI.

1. Videndum est ut eâ liberalitate utamur, quæ prosit amicis, noceat nemini. 2. Non est dubium, quin Galli foitiores sint, quam qui uno prœlio vinci possint. 3. Plures sunt quam qui numerari possint. 4. Illi sempiterni ignes, quas stellas vocamus, plures sunt, quam qui numerari possint. 5. Idoneus est, quem in amicitiam recipias. 6. Nilhi tanti est, quo fidem et libertatem vendamus. 7. Nemo tantus esse potest, qui nunquam amicorum officiis indigeat. 8. Beneficia, quae plurima in me contulisti, majora sunt, quam quibus gratiam referre possim. 9. Non is sum, qui casu factum esse hunc mundum, quœque in eo sint omnia, putem. 10. Sunt qui credant, nescio quo casu factum esse hunc pulcherrimum page 31 mundum, quæque in eo sint omnia. 11. Quis ego sum, cui omnes consulant? 12. Quis neget, liane vitam breviorem esse, quam quæ omnis liominum vita esse possit? 13. Tu es unus, in quo nitatur civitatis salus. 14. Catone mortuo, Cicero unus fuisset, in quo niteretur civitatis salus. 15. Non is sum, qui hoc negem.