Other formats

    Adobe Portable Document Format file (facsimile images)   TEI XML file   ePub eBook file  

Connect

    mail icontwitter iconBlogspot iconrss icon

Victoria College Students' Carnival. Friday and Saturday, 29th & 30th June, 1906

Gaudeamus

Gaudeamus.

Gaudeamus igitur
Juvenes dum sumus;
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem,
Nos habebit humus.

Vita nostra brevis est
Brevi finietur
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter
Nemini parcetur.

Pereat Tristitia,
Pereant osores!
Pereat diabolus
Anti-Academicus
Atque irrisores!

Vivat Academia
Vivant Professores
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet
Semper sint in flore.

Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae.

Floreat Eduardus Rex
Haud minus quam Mater
Ob virtutes sic ametur
Optimus ut appelletur
Patriaeque Pater