The Pamphlet Collection of Sir Robert Stout: Volume 46

Titulus IV. De Divinis Officiis

Titulus IV. De Divinis Officiis.

Caput 1. Constitutum Generale.

In ecclesia, sacellis, et sacristiis, semper regnent silentium, modestia, reverentia, et recollectio ipsius cleri et ministrorum laicorum; loca sacra, altaria, et omnia qua; ad Divinum cultum pertinent, si non splendida et pretiosa, saltem munda sint et nitida.

Caput 3. De Sacris Reliquiis,

Nemo sanctissimæ Crucis, Beatæ Mariæ Virginis, sanctorum aut Beatorum reliquias publicè venerandas exhibeat, nisi prius Ordinarli auctoritate recogaitas et approbatas. In processionibus autem Beatorum reliquiæ minime circumferantur.

Caput 4. De Variis Expositionibus et Processionibus S. S. Sacramenti.

1. Episcopi mandatum aut assensus requiritur, ut intra vel extra sopta Ecclesiæ instituantur processiones cum S. S. Eucharistia item ut S. S. Echaristia publicè adoranda exponatur, exceptis casi-bus quos rubrica et decreta Apostolica determinant.

2. Exponi potest solemniter S. S. Sacramentum una vice per mensem, et in festis Prasentationis DNJ Ch. et primi Ecclesiæ Patroni, atque etiam Assumptions B. V.; insuper et in festo ac diebus infra octavam Corporis Christi, et in oratione 40 horarum, quæ expositiones fieri possunt per divina officia, imo per totani diem arbitrio sacerdotis.

3. Detur Benedictio cum S. S. Sacramento non frequentius quam singulis Dominicis et Festis de præcepto, et cum uno tantum signo crucis, insuper quoties facta fuerit processio, aut expositio ejusdem S. S. Sacramenti. Cæterum fiat album in singulis ecclesiis, in quo inscribantur dies in quibus Benedictio cum S. S. Sacramento permittitur.

Caput 6. De Sepulturis et Exequiis.

1. Missa, quando poterit, ante sepulturam et præsente cadavere, pro defuncto celebretur.

2. Cadavera, terræ tradita, nunquam exhumentur Nobis inconsultis.

Caput 7. De Fundationibus.

1. Tituli fundationum sedulo custodiantur, et in libro speciali ad integrum exarentur ne postea e memoria labantur.

2. Ex præceptis Urbani VIII, et Innocentii XII. teneatur in patenti sacristiæ loco tabella, in qua descripta sint singularum fundationum onera, eo qnidem ordine quo adimplenda sunt. Habeatur insuper in sacristia liber, in quo tum singula onera, tum ratio eorum adimpletionis, ipsæque fundationes, distincle et accurate adnotata sint.

3. Missarum celebrandarum perpetua onera non suscipiantur, sine consensu Ordinarii in scriptis expresso.